monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 12
{VI} eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera dispersit.